- BITHYNIA
- I.BITHYNIAAsiae minoris regio ad Pontum sira, Thraciae adversa, Troadi proxima, Solino, c. 44. Servio, et Martiano Capellae. ubi duo Concilia Oecumenica, et Chalcedone, ubi simile Concil. celebris. Capellae primum Bebrycia, postea Mygdonia, dein a Bithyno Rege dicta est Bithynia. Sunt qui scribunt Thynos populostransisse ex Europa, et hac regionem occupâsse, a quibus Bithyni dicuntur, Claudian. l. 2. in Eutrop. v. 246.Thyni Thrace erant, qua nunc Bithynia fertur.Macedonicô iugô excussô, proprios olim Regulos habuit; e quibus in Histroiis noti, Prussas et duo Nicomedes, quos vide. Praesenti saeculô vastata est mitum in modum a Cosacis, A. C. 1616. Bithyniae incolas Halizonas vocat Suidas, Itemque Herodotus, qui ait, eos ptimum Strymonios dictos. Hodie Becsangia vocatur, teste Castaldô; aliis Bursia. Turcis Osmanili, utidocet Leunclavius: A' situ, non a conditore dicitur, teste Bochartô, l. 1. Chanaan, c. 10. beten Ebraeis est venter, et Arabice batin interius sonat: Bithynos enim interiora occupâsse veteres docent. Plin. l. 6. c. 32. Tenent oram ommem Thyni, interora Bithyni. Et ante illum Pomponius Mela l. 1. c. 19. Interius Bithyni sunt et Mariandyni. Laudes eius decantat vetus Geographus a Iac. Gothofredo editus, Μεθ᾿ Ε῾λλήςποντόν ἐςτιν εὑ ρίςκειν θαυμαςτὴν Βιθυνίμν, ἡ μεγίςτη καὶ βελτίςτη, ἣ οὕτως πάντα καρπὸν ποιεῖ. Libanius extremos Basilici, Α᾿ινεῖται δὲ τὸ Βιθυνῶν ἔθνος τοῖς ὁτιοῦν ἐπιθυμοῦσι λαβεῖν. Vide Steph. Manilio, l. 4. Bithynia dives vocatur. Hinc Horatius l. 1. Ep. 6. v. 33.Ne Cibyratica, ne Bitbynae negotia perdas.Et l. 3. Carm. od. 7. v. 3.Tbynâ merce beatum.Idem l. 1. Od. 35. v. 7.Quicumque Bitbyna lacessitCarpathium pelagus carina.Iuvenalis primam syllabam corripnit, Sat. 7. v. 15.Quamquam et Cappadoces faciant, equitesque bithyni.Dionys. post Mariandynos collocat. v. 793.Α῎γχι δὲ Βιθυνὸι λιπαρὴν χθόνα ναιετάουσι.Nic. Loydius. Nomen a Bithyne, fil. Iovis ex Thrace Tianis; erant namque Bithyni populi olim Thraciae, qui inde in Asiam com migrârunt. Vide Strabonem l. 7. et 10. Bithyniae Agrorum Regiorum, qui nempe populo Romano Testamentô relicti sunt, mentio est in Agrariis Tullanis. Eorum mensura exigebatur ad pedem Regium Philetaetium; quemadmodum ad Prolemaicum pedem agri Regii mensurabantur, quos in Cytenensi Ptolemaeus Rex eidem Populo legaverat. Postquam Itaque in Romanorum potestatem Bithynia cessit, Praetoria facta provincia est, ab Asiae speciali appellatione separata, cui Paphlagonia addita est, uti docet Salmas. ad Solin. p. 807. Vide quoque eum p. 185. et 684.II.BITHYNIAurbs Mysiae. Suidas. Eadem fotte quae Claudiopolis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.